monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 0, 4
erat quidem tibi maius ingenium quam fratribus tuis, omnium bonarum artium capacissimum; est et hoc ipsum melioris ingenii pignus non corrumpi bonitate eius, ut illo male utaris. sed quoniam fratribus tuis ambitiosa curae sunt foroque se et honoribus parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt, ego quoque, eius alioqui processus avidus et hortator laudatorque vel periculosae dum honestae modo industriae, duobus filiis navigantibus te in portu retineo. Sed proderit tibi in illa, quae tota mente agitas, declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit. qui aliquando, (cum) Sextium audiret, nihilominus declamitabat et tam diligenter, ut putares illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari.